

Evangelium Secundum Joannem*
Caput 1: Versus 32
Et testimonium.Sicut dixit se venisse ut manifestaret Christum, ita perhibuit testimonium, scilicetvidit spiritum.In quo didicit, quod prius nescivit: venerat etiam praedicare poenitentiam, id est, facere praeparationem praedicationis Christi, sed tantum de praeparatione baptismi ponit singulariter, quia baptismus Christi est summum sacramentum inter alia.Spiritum descendentem.Non quod modo primum descenderit, sed ut per hoc descendere ostendatur, et manere in baptizatis aqua et non aliter, et ut Joannes per eum de Christo excellentius intelligeret.